# Exoticorum libri decem 150.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 150.5 to 150.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150.5

MEDICVM vidi Magni Sultani Badur Regis Cambava, ipsa herba Aloe utentem pro medicamento familiari, in hunc modum. Folia Aloës concisa cum sale coquebat, ejus decocti octo uncias propinabat, quae alvum sine molestia & nocumento subducebant quater aut quinquies. In hac urbe Goa Aloën probè tusam & cum lacte mixtam propinant iis qui vlcere renum aut vesicae laborant, vel qui purulentas excernunt urinas non sine magno successu & aegrorum commodo; nam illicò curantur. Illius usus etiam Aucupibus notus est, qui confracta avium crura eâ conglutinant. Hîc similiter in India, maturandis phlegmonibus idonea. QVAMOBREM hallucinari mihi videtur Matthiolus in Dioscoridem lib. 3. cap. 2. qui Aloën ad spectaculum potiùs foveri asserit quàm ad medicum usum. Quòd verò Antonius Musa in Exam. simpl. neget Aloën herbam amaram esse, magis mirum: nam saepè degustatam admodum amaram inveni; quoque vicinior pars erat radici, eo amarior mihi visa est; extrema autem folia amaritudine carere mihi videbantur. Tota planta viroso odore praedita est. CETERVM quoniam controversia est inter nonnullos Auctores, debeáutne ea medicamenta quae Aloën accipiunt, ante cibum sumi, an verò secundùm cibum, & an illico à cibo; pauca visum est hîc adiicere, tametsi à doctioribus medicis potiùs haec erant petenda. Galenus? ejus quinque catapotia exhibet, & bene quidem, quoniam hac ratione capitis dolores sedat. Plinius autem lib. 27. cap. 5. efficaciorem esse, si pota ea sumatur cibus, modicus videlicet & boni succi: quae ratio multum mihi probatur, eamque sequuntur hujus regionis medici. Cùm enim Aloë medicamentum sit debile, non evacuabit, nisi statim vires confirmentur modici cibi ejusque boni succi sumptione, ut eo digesto meliùs evacuare possit. Paulus lib. 7. cap. 4. contrà, manè sumendam praecipit, eosque reprehendit qui eam à cibo exhibent: corrumpit enim, inquit, cibum. Singuli suis nituntur firmis rationibus & Auctoribus; sed conciliari facilè possunt. Cùm verò controversia sit admodum vulgaris, & à multis agitata, an cibus cum medicamento misceatur, supervacaneum esse iudico de his plura agere.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
