# Exoticorum libri decem 151-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XCIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151-3

Incolae pyros, malos, armeniacas & amygdalas alunt. Nocte in pagum Calcous nomine pervenimus, & in Car-bassara fornicato atque in solidâ rupe inciso (veluti sunt reliqua ejus pagi aedificia) noctem traduximus. Postridie, itinere quod in Libanum ducit, insistentes ut Tripolim proficisceremur, Antilibanum Syriae contiguum ad sinistram reliquimus inter nos & Phoeniciam. Monasterium Caloierorum Maronitarum & Graecorum in summo Libani vertice est, qui praealtas Cedros ostendunt, iis quibus Salomon templum ut perenne esset, exstrui curavit, similes. Sola haec arbor inter reliquas (abiete exceptâ) conos fert sursum erectos, magnos, duros, & pincis strobilis ferè similes, nisi laeviores essent. Caesareae urbis, nunc Balbec appellatae, antiquitates.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
