Latin
151.1 to 151.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 151.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XCV. B itinere defleximus, ut in Balbec veniremus, vetustam &celebrem Phoeniciae urbem, ad montis Libani radices sitam. Balbec vicini, in planicie sepulchrum inQvenimus, brevibus &crassis ex Thebaico lapide columnis fultum, in fastigium assurgens. Amoeno loco est Balbec, sed nunc ferè omninò diruta: ex ruderibus tamen eam percelebrem olim fuisse colligere licet. Superest arx quasi integra, in qua novem praealtae columnae iis crassiores quae Constantinopoli in Hippodromo sunt; alia praeterea supra uibem crecta, Pompeianae apud Alexandriam ferè similis, cujus scapo epistylium impositum est quadratum. Multae sunt extra urbem areae, quadrato lapide sepulchrorum in modum exstructae, quae Arabicas habent inscriptiones. Incolae magnâ ex parte Iudaei sunt, qui Salomonem eam urbem exstruxisse aiunt. Sed Caesarea est Philippi, cujus D. Paulus meminit, apud quam lordanis fontes defluunt. Moenia alta non sunt, sed saxorum materia &pulchritudine omnium aliarum urbium moenia superant, &sumptuoso opere substructa sunt, fossâ tamen carent. Antiquitatum studiosus integro octiduo omnia in Balbec spectatu digna observare vix posset, neque observare potuimus ob temporis angustiam. Vino atque victui necessariis comparatis, istîc prandimus; &sub noctem egressi quandam substructionem invenimus ex valida materia coagmentatam ad collis cujusdam acclive, viginti quinque passus longam, &quindecim latam, utcunque capacem, cujus muri humiles quidem, sed crassitudinis immensae. Noctu in pagum Lubon appellatum venientes, antiquam fabricam Romani operis adhuc integram &solido saxo duas orgyias lato exstructam vidimus. Egregiam umbram nuic pago praebent ulmi &juglandes; riuus ex monte delabens aquam administrat. Inde in planiciem pervenimus; pauloque longiùs progressi, collem subiimus, ubi Arabes invenimus magno gradu ad nos accedentes, exertis è manica brachiis, quo faciliùs saxa in nos torquerent; &expeditiùs arcu sagittas emitterent: Turcae nobis comites additi resistere non volentes, secesserunt. Eam ob causam Dominus de Fumet cum nobilibus Gallis eum comitantibus, Arabibus animosè sese opponentes, strenuè eos propulsarunt, aliquot tamen prius utrinque vulneratis: paulo pòst in planiciem pervenimus Damascenae similem, in quam deductâ per rivulos aquâ, agros, aequoris instar planos, foecundos reddunt. Multi pagi hinc inde sparsi conspiciuntur, in quibus arbores diligenter coluntur, praesertim verò morus nigra &alba, quarum foliis bombyces aluntur: nigram autem morum &ficum silvulae in morem caedunt; quoniam folia in virgultis eodem anno natis nascentia teneriora sunt.