# Exoticorum libri decem 151.6-2-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 151.6 to 151.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151.6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151.6-2

In itinere denuò invenimus Eupatorium Mesuae & Absinthium Seriphium. Rarò per Syriam & Asiam conspicere est ruri elegantem aliquam substructionem: quoniam magna pars Orientalium hominum, & totius Asiae, Syriae, Aegypti & Arabiae, mancipia sunt, nec ruri magnificè aedificant, ut in Europa: (cam ob causam regio maximâ ex parte culturâ caret) sed in ipsis etiam urbibus substructiones ex vili materia constant. Id verò contingit quia non eadem est apud Turcas nobilitatis ratio quae in Christianorum provinciis, ubi ad posteros transmittitur. Sed inter illos qui primam dignitatem secundum Turcarum Imperatorem obtinebit, ignorabit cuias sit, & quinam sint ejus parentes: imò quisquis ab Imperatore stipendium accipit, tam nobilem se aestimat atque ipsemet Imperator: non transit enim nobilitas ad liberos, quemadmodum apud Christianos & Graecos.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
