# Exoticorum libri decem 152.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 152.1 to 152.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/152.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/152.1

Asa in condimentis. Asae faculiates. VOLVNT nonnulli ex Corasone ad Ormuz, & inde in Indiam deferri: alii ex Guzara te, tametsi istîc ex regno Deli adferri vulgo asserant, regione admodum frigida, quae ad Corasone usque & regionem Chiruam ex Avicennae lib. 1I. cap. 52. testimonio extenditur. ILLVD autem certum est, hoc gummi Altibt Arabibus dici, nonnullis Antit: nam cuicumque Arabi gummi Imgu aut Inmgara ab Indis vocatum ostenderis, statim id Altibt sive Antit esse pronuntiabit. PLANTA ex qua hic liquor emanat, incolis Anjuden, quibusdam Angeidan dicitur. Sed quoniam hoc gummi è longinquis adfertur regionibus, veram plantae descriptionem habere difficile est. MVLTIS ab Avicenna lib. 11. cap. 52. nominibus insignitum est hoc medicamentum veluti est Altiht Almaharut, propter linguarum in regionibus, unde advehitur, varietatem. QUID autem Interpretem moverit, cùm Asam vertit, ignoro, nisi quòd verisimile sit eum non Asam, sed Laser vertisse; idque vocabulum deinde temporis injuria in Asa depravatum esse. PORRO dicet aliquis Altibt non esse nomen plantae Lascriferae, sed ipsius potiùs succi concreti & coacti: cujus sententiae esse videtur Gerardus Cremon. Commentariis in Rasin, cap. de Diminutione coitus, lib. Divis. 1. cap. 79. Huic sic responsum volo, Gerardum veram linguam Arabicam ignorasse, cùm ex Baetica Hispaniae oriundus fuerit; lingua verò qua Avicenna scripsit, legitima est Arabica, qua videlicet Syri, Mesopotamii, Persae, & Tartari utuntur, apud quos Avicenna natus creditur urbe Basora (quae nonnullis Babylon fuisse putatur, certò tamen rescivi Babylonem eam non esse, sed proximam huic fuisse cujus nulla nunc extent vestigia) in provincia Vabeque sita. (Est verò Vzbeque pars Tartariae, strenuos producens viros, & peritissimos sagittarios, qui tum pedestres, tum equestres peregrinorum Regum stipendiis militant: fortè autem Parthi sunt, Romanis olim adeò infesti & formidabiles.) Eam igitur linguam vocant illi Araby, id est, Arabicam, qua videlicet scripta inveniuntur Galeni, reliquorumque Philosophorum, & falsi Prophetae opera. Nostrorum verò Mauritanorum linguam Magaraby nuncupant, quasi dicas, corum qui ad Occidentem habitant; siquidem garby Occidentem Arabicè sonat, & ma eorum. CETERVM Altibt nihil aliud est quàm ipsa planta Lascrifera, veluti plerumque sumitur gummi pro ipsa planta.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
