# Exoticorum libri decem 152.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 152.5 to 152.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/152.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/152.5

VERVM obiiciet aliquis: Si Altibt non est Asa dulcis, quid est Asa dulcis? Asam dulcem apud nullum probatum Auctorem, sive Arabem, sive Graecum, sive Latinum, legisse memini. Sed cùm Arabes liquorem cua vocent; eum verò qui probè coctus sit & densatus, Robalcuz (Rob enim Arabicè densatum sonat, & Al est articulus genitivi apud Arabes) hinc depromptum esse nomen Asae dulcis verisimile est. CETERVM Altibt Arabum, esse Laserpitium Dioscoridis & Plinii, tametsi nemo legitimorum Arabum (qualis est Rasis & Avenrois) usquam ejus meminerit; satis ostendit Serapio lib. simpl. cap. 251. qui de Altiht agens, ad verbum ea refert quae Galenus & Diosc. de Laserpitio scripsere. Infirma ergo eorum opinio qui multis argumentis probare conantur, Asam foetidam à Laserpitio differre. Nam quòd Laserpitium veterum in cibos admissum esse aiunt, Asam verò foetidam medicamentis solùm utilem, idque rarò; in cibis verò planè damnari ob tetrum odorem; plurimùm falli mihi videntur. Siquidem nullum medicamentum simplex per totam Indiam majore est in usu, quàm Asa foetida, cùm in medicamentis, tum condiendis cibis. Eam enim pro suarum facultatum modo sibi emunt cujusmodi sunt Baneanes* & omnes gentiles provinciae Cambayae, quos Pythagoras imitatus videtur. Solent illi Asam suis jusculis & oleribus commiscere, confricato primùm ex ea lebete; nec alio condimento utuntur omnibus in cibis. Bajuli & hujusmodi tenuis fortunae homines, quibus dumtaxat panis est & cepe, non nisi summa in necessitate ca utuntur. COMMENDARVNT mihi multi condimenta istorum Baneanum cùm à saporis tum ab odoris suavitate. Horum oratione persuasus aliquando ejusmodi condimenta degustavi, quae sanè sic satis palato arridebant, non tamen adeò ut illi praedicabant; quoniam fortè neque jusculis neque condimentis valde delector: odore certè suo non crant molesta, tametsi nullus odor aequè mihi infestus sit atque Asae foetidae. SVMVNT verò nonnulli Asam, ut dejecti appetitus fastidia tollant; initio enim aliquan tulum amara est Asa, ut sunt olivae conditae; deinde devorata mirum in modum illis bene sapit. Solent etiam plerique ea sola ad stomachi corroborationem, flatusque discutiendos, medicamenti loco uti. Quamobrem multùm hallucinantur, qui Sepulvedam secuti nullo esse in usu medico asserunt, nisi aliis medicamentis permistam. LEPIDAM porrò historiam quae in Bisnager contigit, praetermittere nequeo. Lusitanus quispiam istic vivens equum habuit maximi pretii, quem illius Provinciae Rex libenter emisset, nisi multis flatibus obnoxium comperisset.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
