# Exoticorum libri decem 152

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XCV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/152

Verum quidem est nobilitatem non aequaliter aestimari in omnibus provinciis: nam magna nobilium pars in Italia, ut Florentiae, Venetiis & multis aliis Rebus publicis, mercaturam atque alias res exercent, quas nemo apud nos potest, quin nobilitatis titulum amittat: quod cum his convenit quae Herodotus de vetustâ Aegyptiorum nobilitate prodidit, qui prae reliquis sese efferebant, quòd mechanicas artes non tractarent, quodque omnium primi ad bellum gerendum accerserentur; quam nobilitatem à parentibus haereditario iure accepissent. Quoniam verò Respublicae diversas opiniones habuerunt de hominum nobilitate, asserimus illam pro arbitrio aestimari. Aristoteles enim inquit, Nobile id est quod ex bono prodiit genere: generosum autem, quod non à sua natura degeneravit. Quasi innuere vellet, qui legitimè utroque parente. natus sit, nec à natura degeneravit, eum esse nobilem: & generosum qui à nobilitate non descivit. Summo honori sibi cedere Turcae existimant, Turcici Imperatoris mancipium sese venditare posse: quemadmodum apud nos qui se Principis ministrum jactitet. Quia porrò facultatum quas à morte mancipia relinquunt, pars Turcarum Imperatori cedit; qui opulenti sunt, suas facultates in fabricas non expendunt: propterea illorum aedificia duntaxat mapalia sunt, si cum nostris conferantur. Montes itineri vicini frondebant arboribus Terebinthi, Adrachnes, Arbuti, & Elaeprini. Mons Libanus, quem superioribus diebus praetergressi eramus, jam non conspiciebatur: atque montibus latè hinc inde sese porrigentibus superatis, in magnam planiciem ab ipsis inclusam descendimus in Ciliciâ sitam. Paululum per planiciem progressi, quievimus in Car-bassara, exiguo itinere co die confecto, quia ante meridiem vulneratorum gratiâ divertimus. Ceterùm Asiae Car- bassara aliâ ratione gubernantur atque Arabica: nam ianitores illorum, viatoribus hordeum quod Camelis detur, vendunt (avena etenim in iis regionibus non invenitur,) cujus rei causâ tributum Turcico Imperatori pendunt. Antiquum manducandi semina Terebinthi morem etiamnum in Cilicia & Syria perdurare.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
