# Exoticorum libri decem 153.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 153.5 to 153.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/153.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/153.5

Majoris pretii est sincerum; neque facilè Mercatores impurum emunt (solet autem id magna ex parte in tenuiorum cibos & medicamenta cedere) nisi in purioris defectu. Sincerum validioris est odoris, quàm sordidum. utrumque tamen mihi foetet, sed id magis quod sincerius esse putatur. Qui verò ejus usui assueverunt, sincerius, odoratius esse asserunt; quod quadam consuetudine fit. Multis enim malè olent Styrax liquida & Algalia propter validum odorem, cùm tamen Styrax liquida. maximâ ex parte sint odorata. Sic neutrum Laser mihi Porrum redolet, sed ad nostram Algalia. myrrham nonnihil accedere videtur. Hinc factum puto, ut Avicenna Asam diviserit in foetidam & odoratam, quòd foetidam porraceo odore esse assererent, cùm non ita sit. Siquidem veteribus odoriferum dicebatur, non quòd suaviter oleret, sed quòd validi esset odoris. Sic vocant calamum odoratum, qui multorum judicio foetidus potiùs dicendus erat: eadem ratione Myrrha validi est odoris, Aloè validioris, & hanc adhuc Spica nardi odore superat. Multos enim aegros purgavi qui à Rhabarbaro abhorrebant, quòd illi Spicam admiscerem. MIRARI subit Antonium Musam, Exam. simp. adeò credulum fuisse, ut his fidem adhiberet, qui Beniuy (quod veteribus fuit ignotum, ut postea ostendemus) plantam consimilem Silphio esse affirmârunt. Sed de his plura suo loco. SIC Ruellius vir eruditus & omni laude dignus, lib. de natura stirp. 3. cap. 52. scribit in Gallia nasci crassam magnamque radicem, foris nigricantem, intùs candidam, quae cum suo liquore & semine mirâ fragret iucunditate. Huic ob insignes virtutes illustria indideImperatoria. runt nomina: namque modò Imperatoriam, modò Angelicam, modò sancti Spiritus radiArgelica, ciuscem appellant Herbarii; eique calfacientem siccatoriamque vim in tertio signant abscessu. que faculiates. Unicè venenis adversari tradit, pestilentiae populatim saevientis arcere contagia: corpora ab lue pestiferâ vindicare, si tantùm in ore teneatur, per hiemem ciceris magnitudine cum vino, per aestatem ex stillaticio rosarum liquore sumpta: nec sensurum ea die contagionem ait, quâ quis devorârit; nam urinâ & sudore venenum abigit: sic etiam adversus fascinationes valere, aliosque praeterea morbos, quos brevitatis causa omitto. Hanc igitur esse LaLaserpitium Gallicum. serpitium Gallicum, cujus Veterinarii medici meminerunt. Et si quis nares consulat, inBenjuinum. veniri Laser illud idem quod Benjuinum officinis appellatum redolere.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
