# Exoticorum libri decem 153

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XCVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/153

Moeniorum ambitus adhuc integer ferè est; sed interior urbis pars omninò corruit: nihilque spectatu dignum restat praeter Bazare, hoc est, forum, & Basestan Turcico more exstructum. Ipsa moenia celebrem aliquando fuisse urbem testantur. Istic victui necessaria omnis generis invenimus. Quoniam verò per singulas urbes Graeci, Armenii, & Iudaei Turcis permisti sunt, quocumque pervenimus, vinum perpetuò reperimus. Fig. 1 Turcicae cauponae, in quibus conveniunt ad potionis genus bibendum Posca vel Zythum nominatum, à cerevisia differens.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
