Latin
CAPVT III
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 154-2
Unproofread scanNot analysed yet
Opium Thymelaâ non adulterari Caxcax prae grande papaver. Opii magnus usus in Asia &Africa. Opium vene rem non stimulat. ὀπιόφαγος. SED ejus opinionem cap. de Benjuino, multis &solidis argumentis convellemus. Ejusdem sententiae fuisse aliquando (ut videlicet Benjuinum Laser esse putaret) ipse Matthiolus Commentariis suis lib. 3. cap. 78. scribit, veritate tamen coactum, sententiam mutasse. Quoniam hoc capite totóque adeò opere de Baneanibus disserit noster Auctor, quod genus hominum sit, necesse est scire. Eorum igitur Philosophorum quos Baneanes vocant (tamet si nunc potiùs Negotiatores appellandi veniant, quàm Philosophi) multa sunt genera, in hoc convenientium, ut neque occidant rem aliquam animatam, nedum eâ vescantur. Hoc praeceptum adeò strictè observant, ut plerumque aves redimant, deinde cas avolare finant. Non vescuntur napis, non alliis, non cepu, non pulmentis rubro colore infectis. Vinum non gustant, non acetum, non Nimpa, non Orraqua (potionum apud eos sunt genera) non passum. Plurimum ieiunant, noctu paucißima edentes, veluti saccarum, super quo aut aquam, aut lac bibunt. Nonnulli inter hos superstitiosiores, viginti interdum diebus omni cibo abstinent FORMICIS aquam saccaro edulcatam bibendam praebent, affirmantes sese eleè mosynam in pauperes conferre: sed &avibus aquam propinant. Morituri, solent nonnulli certam facultatum portionem testamento legare virus quibusdam qui per solitudines vagantes, aquam peregrinis &iter facientibus dent. Refert noster hic Auctor in Cambaiete se vidisse Nosocomium in quo omnis generis aves curarentur, quae sanitati restituta quolibet evagari dimitterentur. Eodem vestium genere quo Gymnosophistae usi fuisse perbibentur, amiiuntur, &animarum transmigrationem in alia atque alia corpora credere rumor est. HANC similiter opinionem sequi traduntur Bramenes vocati (quae vox à Brachmanis deducta videtur) in Balagate, Cambaja, &Malavar, qui nisi loti universum corpus, cibum non attingunt, maiorique sunt in veneratione quàm Baneanes. Ex his etenim deliguntur Regibus Scribae, Procuratores negotiorum, Quaestores &Legati. Hi tamen omnes, quemadmodum &qui in maritimu Cuncam appellatis habitant, vescuntur omni genere carnium, excepta bubula &suilla domestica. Attamen omnes animarum transmigrationem credunt, aliâsque plurimas persuasiones ridiculas habent. Atque haec ex nostro Auctore desumpsi, qui variis capitibus de his agebat. De Opio.