# Exoticorum libri decem 154-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/154-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/154-3

CAPVT IV. QVOD nos Lusitani corrupto nomine Amfiam appellamus, id Mauritani (quos Indi secuti sunt) Osium vocant, deducto à Graecorum Opio nomine. Pleraque enim nomina à lingua Graeca (quam Ihumani, quasi lonicam dicas, appellant) mutuati sunt Arabes, Pin F, quòd sint litterae multum affines, mutato. Sic Opium Osium dixerunt, Paeonia Faunia, & multa similiter. VARIA sunt Opii genera pro regionum differentiâ. Quod è Cairo adfertur (Meceri vocant) albicat & magni est pretii: id nostrum Thebaicum esse arbitror. Quod ex Adem advehitur, aliisque locis Erythraeo mari vicinis, nigrum & durum est: ejus pretium pro regionum varietate aut intenditur, aut minuitur. Quod in Cambaia, Mandou, & Chitor cogitur, mollius est, & magis flavescit. Magno venditur multis locis, quoniam hujus esui assuescunt: solet enim quod aliqua in regione frequenti est in usu, cariùs semper vendi. Quod dixi ex Cambaia adferri, maxima ex parte in Malui colligitur. Et quoniam id Thymelaeam aliquantulum olet, putârunt nonnulli Thymelaeae succo adulterari; sed falluntur. nam tota Cambaia, imò tota India Thymelaeam provenire non credo. Et certè in Cambaicte rescivi nihil aliud esse quàm gummi, sive lachrymam papaveris. Nascitur istîc Papaver (caxcax vocant nomine cum Arabibus communi) praegrandi capite, quod interdum binos ferè sextarios2 (inveniuntur etiam nostris haud majora) capere possit: haec incisa opium exstillant. Non est autem id papaver nigrum; nam tota Cambaia haud invenias, tametsi Avicenna lib. 2. cap. 519. Opium ex Papavere nigro parari scribat. Sed num aliis in regionibus ex nigro Papavere colligatur ignoro. PLVRIMVS hujus usus est per universam Mauritaniam & Asiam: siquidem ejus esui ita assueverunt, ut eo abstinentes periculum vitae incurrant: quod sanè admiratione non caret, quandoquidem adeò narcoticum & stupefactivum est. Sed etiam qui eo utuntur, dormitabundi plerumque videntur. Itaque solent qui ejus facultates intelligunt, exigua quantitate sumere. alii verò plerique liberaliùs eo utuntur, ut lassitudinem ex laboribus, animique fastidia tollant, non autem ut proniores in venerem efficiantur, ut stultè quidam credunt. quia Opium non modò venerem non stimulat, sed potiùs ejus stimulos infringit suâ frigiditate, & vasorum spermaticorum constrictione. Et nonnullos Lusitanos novi qui hujus esu steriles & impotentes effecti sunt. DOSIS communis apud istos est à viginti ad quinquaginta hordei grana. Novi tamen quendam Corasonem natione à Secretis Nizamoxa, qui singulis diebus tres laminas Opii ederet, quae penderent decem drachmas & amplius: & licet stupidus & dormitabundus semper videretur, aptissimè tamen & doctè de omnibus disputabat: tantum potestconsuetudo. * Auctor habet Canada: est autem apud Lusitanos poculi genus continens quinque & triginta uncias.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
