Latin
CAPVT C
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 155-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus rei testimonium Italia praebere posset, quae Romani Imperii tem pore sefamo &gossipio consita fuit, nunc verò ne vnicam quidem eorum plantam alit. Gossipium integro semestri in terra non permanet: nam Septembri demeritur, Maio autem vel lunio seritur: sed singulis annis repetenda satio? Invenimus tamen in Cairi hortis perenne, &humanam altitudinem superans. Aliud porrò est Gossipii genus quod ex India vel Brasiliana regione defertur, ab eo quod in Asia crescit longè diversum. Nam Brasilianum, semen habet crassum, nigrum, simul in dena vel duodena grana congestum: Asiaticum verò singula grana habet separata. Sub vesperam invenimus rivum versus Halepum labentem, quo praetergresso, mollius solum desiit, sequutaque est aspera per montes &saxa via: deinde oleas, malos, pyros, prunos, amygdalas conspeximus. Distat is rivus tribus ab Halepo milliaribus, quo serò admodum perVenetâ veninius, &excepti sumus apud nobilem quendam Venetum; quem Respublica istic alebat negotiationis gratiâ. ßnc lib. 4. *Quoniam Bellonius sepulturae Regum Scythia meminit ex Herodoto, ipsius Herodati in Melpomene verba adponere hic libuit, quae nonnihil ab hu quae in medium adduxit Bellonius, differunt. Is postquam multa de Regii cadaveris sepelienat ratione retulit, addit: Circumacto anno, rursus hoc agunt. Efamulis Regu intimos sumunt (sunt autem Scythae indigenae: nam samuli sunt quos Rex iusserit, nec ulliu venalitius ei ministrat:) Horum ministrorum quinquaginta quum strangulaverunt, ac totidem praestantißimos equos, vacuata &purgata alvo; paleu implent ac consuunt: &ubi dimidium forniou super duo ligna resupinatum statuerint, alterumque dimidium super altera dild ligna, &item alia multa huiuscemodi defixerint; tum super ea equos imponunt craßu tignu in longum ad cerricem usque traiectos, ita ut priores fornices sustineant armos equorum, posteriores verò iuxia femora suscipiant uteros, utrisque truribus supernè pendentibus. Equos autem infrenant, eorumque habenas ad palos extentas alligant: dehinc super eorum singulos statuunt singulos quinquaginta iuvenum strangulatorum, hunc in modum: Vnuuique eorum rectum stipitem per spinam ad cervicem usque tranfigunt: quod inserius stipitu exstat ultimum, infigunt tigno illi quo equus traiectus est. His equitibus sepulchro circumpositis abeunt. Hunc in modum Reges sepeliunt, &c. Fgvi. c Rhabarbarum Vrbs Halep, antiquitus Berrhoea dicta: &atque Rhaponticum. CA. P. CII.