# Exoticorum libri decem 155

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155

Cùm verò Sextarium apud Veteres viginti uncias vini, aceti & aquae continuisse inveniamus, Canada Sextarios binos fermè verti, quòd non haberem aptius vocabulum. Bellonius lib. 111. cap. XV. Observationum (quas nuper Latinas fecimus) auctor est, Opium abundantißimè cogl ex Papavere candido tota Paphlagonia, Cappadocia, & Cilicia, apudque Turcos & Persas summo esse in usut non tamen ab eis sumi supra drachmae unius pondus. De Benjui. CAP. V. IXIMVS in Laserpitio Asam odoratam non esse Benjuinum, tametsi nonnulli docti viri in ea fuerint sententia. Nunc illud restat, ut nostram sententiam firmis argumentis comprobemus. Benininum in NEMINEM Benjui unquam in condimenta recepisse certum est: Asae verò foetidae condimenta frequens est usus in condiendis cibis apud Indos, ut antè diximus: ex quo patet Benjui non recipitur. Asam esse non posse. Benjui non est Laser. MAXIMA pars Laseris ex India ultra Gangem (incolae Ganga vocant) advehitur. Laser unde. Benjui verò quod in Indiam adfertur, quodque amygdaloides vocant, nascitur in Samatra Ganga flu.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
