Latin
CAPVT VII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 157-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. LVRIMA adfertur etiam ex Arabia ad nos Myrrha, quae Indis Bola dicitur: tum Mynba. Bola. etiam ex regione Abexim, quae Aethiopia est. Qualis verò sit arbor quae eam profert, aut qua ratione resina eliciatut, numquam scire potui. Illud dumtaxat adiiciam, quod à quodam Mercatore, qui in Melinde &Mosambique negotiabatur, tum à quodam sacrifico Aethiopiae, Episcopoque Armenio intellexi: videlicet genus esse quodBodoins. dam hominum montanum &silvestre (quos Bodoins vocant, linguaque pura Arabica, quae non nihil ad Chaldaicam aut Syriacam antiquam accedat, uti perhibent) quod Myrrham in Brava &Magadaxo terrestri itinere adfert, &è Chaldaeâ regione sic illis vocatâ se adferre asserit. *Qui veterum opiniones de Thure &Myrtha nosse volet, consulat Theophrastum lib. IX. cap. IV. de Historia plantarum, &Plinii naturalem historiam lib. XII. cap. XIV. &XV. Tum legat quae aliquando commentati sumus in appendice additae ad Commentarios doctißimi Dodonai de Historia Stirpium, quos tum temporis Gallicos faciebamus è vernaculo Brabantico sermone. Lacca. Loc Sumutri. Lac. Trec. Sac. Variae de Lac. ca sententia.