# Exoticorum libri decem 157-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/157-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/157-2

CAPVT VII. LVRIMA adfertur etiam ex Arabia ad nos Myrrha, quae Indis Bola dicitur: tum Mynba. Bola. etiam ex regione Abexim, quae Aethiopia est. Qualis verò sit arbor quae eam profert, aut qua ratione resina eliciatut, numquam scire potui. Illud dumtaxat adiiciam, quod à quodam Mercatore, qui in Melinde & Mosambique negotiabatur, tum à quodam sacrifico Aethiopiae, Episcopoque Armenio intellexi: videlicet genus esse quodBodoins. dam hominum montanum & silvestre (quos Bodoins vocant, linguaque pura Arabica, quae non nihil ad Chaldaicam aut Syriacam antiquam accedat, uti perhibent) quod Myrrham in Brava & Magadaxo terrestri itinere adfert, & è Chaldaeâ regione sic illis vocatâ se adferre asserit. * Qui veterum opiniones de Thure & Myrtha nosse volet, consulat Theophrastum lib. IX. cap. IV. de Historia plantarum, & Plinii naturalem historiam lib. XII. cap. XIV. & XV. Tum legat quae aliquando commentati sumus in appendice additae ad Commentarios doctißimi Dodonai de Historia Stirpium, quos tum temporis Gallicos faciebamus è vernaculo Brabantico sermone. Lacca. Loc Sumutri. Lac. Trec. Sac. Variae de Lac. ca sententia.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
