# Exoticorum libri decem 157-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/157-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/157-3

Veteribus numismatibus utuntur Turcae ponderis vice, unciarum videlicet, semunciarum & drachmarum: qua de causa nos multis locis Graeca & Latina nacti sumus: quando verò illa exquircre volebamus, tabernas mercatorum adibamus, atque Giaur mangour, hoc est, Christianorum monetam expetebamus: tum nobis proponebant quae habebant. Turcae, Arabes, Aegyptii, aliaeque omnes Orientales nationes Turcico Imperio subjectae, nullam habent monetam nisi auream vel argenteam: aurea obrizi auri ducatorum est; argentea, depurati argenti, non mixti: aliud tamen est monetae genus apud Turcas, Mangoures appellatum, ex puro aere, quorum sedecim asprum conficiunt: sed quia grave est, nemo eo se onerat; cusum etiam duntaxat fuit, ut asprus permutari possit, cujus pretium aequiparari potest caroleo Gallico decem aerea minuta pendenti. Utraque autem cùm aurea, tum argentea, inscriptionem habet Arabicis characteribus expressam. Arabes autem & Aegyptii aliud monetae genus habent Meidin nuncupatum, quod asprum cum dimidio conficit. Halepi incolae Arabica lingua utuntur, non Turcica; sed & per Aegyptum, Arabiam, Syriam, Ciliciam, aliasque vicinas Provincias, solius Arabicae linguae usus est. Jter ex Halepo Antiochiam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
