Latin
CAPVT CVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 158-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT CVI. OTVS subsequens dies sacrorum in Antiochia locorum visitationi dicatus fuit, ut Portae D. Pauli, sepulchrorumque variorum Divorum. Vetusta praeterea alia plurima monimenta istîc conspici possent à curiosits ea requirentibus. Omnis generis victui necessaria in foro vaenalia reperiuntur. Aromatatiorum &opificum tabernae Damascenis similes sunt. Loti, quam Gallia Narbonensis Micacouliers appellat, arbores, etiam in ipsa urbe magna copia crescunt, quemadmodum in ejus territorii montanis: atque ut ob Populi albae &nigrae, fructiferarumque arborum frequentiam Damasci planicies silva quaedam videtur: sic propter Platanos &Lotos Antiochiam in media silva sitam esse diceres. Equorum sarcinariorum, qui Antiochiae habentur, clitellae adeò oblongae sunt, ut ab auribus per cervicem ad caudam usque pertingant. Antiocheni rustici tam dextri non sunt in jumentis ab onere liberandis, quàm Turcici; quia eorum clitellae ad onera minùs idoneae. A meridie discessimus Antiochia, &amnem Orontem transivimus, quem adversum diu sequuti sumus.