Latin
159.5 to 159.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 159.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
ERIT autem Graecorum Cancamum, mea sententia, id quod nos Anime vocamus, ad Cancamum quid sit. suffimenta idoneum, quod in Lusitaniam ex Aethiopia Arabiae finitima advehitur. Si quis Anime. verò aliud proferat quod Cancami descriptioni magis conveniat, sententiam mutare paratus sum. HALLVCINANTVR verò qui Anime in Bresiliana regione inveniri contendunt, &genus illud picis sive Bituminis Resinaeve in Sirvam, ut aiunt, non procul à Moluccis repertum, Anime esse credunt. Nam ejus picis multa copia huc ex Samatra aliisque regionibus advehitur; qua picandis navibus utuntur. Sed nec odore praeditum est Cancamo simili, &dumtaxat resinam aut quodvis vulgare gummi olet. Lacca cum sui bacillis. Etiamnum ea Lacca quae ad nos advehitur, circa ramulos elaborata est; &quamvis praedura &exsucca, praemansa tamen sputum efficit sanguineum; quod probitatis est indicium: imò alutas &vervecinas pelles, illà contusâ, &urinâ veteri maceratâ, rubro colore ex alterâ parte infici quidam volunt. Itaque verisimile est, illam adhuc recentem eas omnes notas obtinere quas noster Auctor Laccae tribuit. Eius iconem, uti ad nos cum suu bacillis adfertur, hic subuciendam curavimus. Eiusdem est sententiae Amatus Lusitanus suis in Dioscoridem Commentarii lib. 1. cap. 23. Est verò Anime gummi Anime. quoddam Lusitanerum navigationibus in Europam allatum, cuim tria inveniuntur genera. Primum fulvescit, &pellucidum est, planéque nobilius illud succinum crudum aemulatur. Amatus hoc genus Cancamum esse, à Brisoto Gallo edoctus, loco iam dicto contendit. Alierum genm nigricat, &ferè simile est taurino glutini, sive illi resinae quam officinae Colophoniam vocant. Id Amatus Myrrham aminneam Dioscor. esse vult. Tertium genus pallidum est &resinaceum retorridumque. Omnia verò iucundum in suffumigiis spirant odorem, idemque videntur temperamenium soitiia. Posteriora tamen duo degustata, magis siccare &amarescere deprehenduntur.