Latin
16.1 to 16.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 16.1-3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Varij generis avium in Graecia observatarum Gallica nomina cum veterum appellationibus collata. CAP. IX. VT peculiariter de avibus nunc ageremus, impulit, quòd parva navicula inter Zacynthum &Cytheram novo vere navigantibus, varia avium genera volando detessa apud nos consederunt, quas vulgaribus nominibus, exprimere tum didicimus. Sed cùm eas septem libris prolixè descripserimus, de singulis duntaxat aliquid nunc agemus. Quoniam porrò non ignoramus plurimos dubitare, an animalia in oriente degentia ejusdem magnitudinis &formae sint cum his quae apud nos conspiciuntur, eos docere voluimus, similia esse omnia quadrupedum, avium, serpentum, piscium, &plantarum genera, iis quae in nostris provinciis habentur: atque si ulla est differentia, eam in toto genere conspicuam inveniri. Verum quidem est multa genera istic esse nostris ignota, quae Veteres propriis nominibus appellarunt, quorum cognitionem ut adipiscamur, elaboramus. Quo modo igitur Germanus, Gallus, aut alterius nationis quispiam nomen vulgare in sua lingua reperiet, quo peregrinae avis appellationem exprimat, si ipsius regio eâ careat? Exempli gratiâ, proferemus quam Graeci Meropem, Latini Apiastrum nominarunt, Cretae adeò familiarem, ut nullo non loco volare conspiciatur, attamen alibi adeò raram, ut ipsismet Graecis mediterranea incolentibus ignota sit. Vix unquam in Italia volare visa est: attamen Galli, Germani, &alii Europaei, eam avem quam nos Mesange appellamus Meropem esse censentes, valde hallucinantur. Nam Merops avis est Sturni magnitudine, esui minimè apta, Alcioni, quam nos Galli Martinet pescheur nuncupamus, ferè similis. Cretensibus ampliùs non dicitur Merops, sed Melissophago, dictione Latinae Apiastri quodammodo respondente: nam volans in aëre apes depascitur Hirundinum instar. Solus non volat, sed gregatim, &praesertim secundum montes, in quibus genuinum Thymum provenit, ut apes aucupetur, a quibus appellationem sumsit. Licet autem Gallorum Mesange, quam Graeci Parum vocant, Itali Sparnoczolo, multum illis damni inferat, &Rubeline sive Gorge rouge, Rubecula Latinis, Petto rosso Venetis dicta, apes voret, neutra tamen Apiastri nomen adepta est, quemadmodum hactenus existimatum est. Vt verò hunc errorem tollamus, veram ejus figuram hîc proponere libuit.