# Exoticorum libri decem 16.5-2-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 16.5 to 16.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/16.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/16.5-2

Iis facultatibus est praedita, quas enarravimus: praesertim autem efficax est ad morsus escorcu animalis adeò noxii & venenosi, in quo sanè admirabilis est ejus vis: succus verò si sumatur, illum antè defecari & clarificari praestat; radix tamen illo praestantior est. Animadvertendum porrò est, etiam si hujus herbae succus & radix sumatur, ad resistendum hujus animalis veneno adeò pernicioso, omnem eam diligentiam esse adhibendam, quam in remediis veneno adversantibus requiri diximus. Commodè igitur (intereà dum succus aut dicta radix paratur) ligatura fiat quatuor aut quinque digitis supra praemorsam partem, ne veneni malignitas ad alias corporis partes serpat: id autem intelligendum si morsus in brachio aut crure est: nam si morsus factus sit in aliquâ parte quae ligari nequeat, adponenda in morsus ambitu em plastra valde adstringentia, quae veneni vim infringant; idque faciendum subitò, ne noxa in interiores partes penetret: nam si semel cor occupârit, difficilis erit cura. Quod in omnibus virulentorum animalium puncturis & morsibus observandum est: si autem vulnus parvum erit, sectione aut aliâ ratione amplificandum erit; & sectio levis sit, si recens fuerit vulnus: si vetustum, profundior, quia unà cum sanguine magna veneni pars evacuabitur. Post sectionem cucurbitulae applicabuntur, quae venenum sorbeant & educant, mutabunturque quoties necessarium erit. Nonnulli ex morsu venenum ore sugunt, non tamen sine magno periculo, quia plerique qui id egerunt, perierunt: cucurbitulas igitur applicare praestat, aut galli, pullive, aut palumbis vivi podicem (vulsis pennis) vulneri apponere, & aves subinde mutare, donec animadverti queat venenum ex vulnere prorsus esse eductum: singulae autem supra vulnus relinqui debent, donec jam languescant & morti sint proximae. Conducibile etiam est eas vivas per dorsum sectas applicare, & supra vulnus relinquere, donec frigescere incipiant; illisque sublatis, recentes apponere.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
