Latin
CAPVT CVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 160-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quaqua oculorum aciem obvertas, planicies velut amphitheatrum appâret: nam praealti montes lunae crescentis in modum illam ambiunt, ut sinus Issici mare recipiant: sub Portis Ciliciis, singuli, Adrachnes arbores suo fructu conjunctim nascente &maturo fragisque simili onustas conspicientes ramos revellebant, &in itinere ejus fructu vescebantur. Raros habet ea provincia incolas: &qui istic viuunt, neque piscationi neque navigationi indulgent (hinc factum, ut toto illo maris littore ne unicam quidem navem conspexerimus) &terram incultam relinquunt, licet admodum rigua sit: arbitror enim plus quàm triginta rivos è montibus altis labentes, atque in mare sese exonerantes, duarum horarum spatio nos transivisse. Postquam à portis longiùs abscessissemus, per sterilia &confragosa loca iter fecimus, deinde veluti per caeduas silvas, in quibus is frutex, cujus modò meminimus, nascitur, cui nullum aptius nomen indere possumus quàm Pseudomyrti: postea in Car- bassara quodam, cui vicini erant pagi, quievimus. Asiaticum animal Adil nuncupatum, &urbs antiquitus Adena appellata.