# Exoticorum libri decem 160-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT CVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160-2

Quaqua oculorum aciem obvertas, planicies velut amphitheatrum appâret: nam praealti montes lunae crescentis in modum illam ambiunt, ut sinus Issici mare recipiant: sub Portis Ciliciis, singuli, Adrachnes arbores suo fructu conjunctim nascente & maturo fragisque simili onustas conspicientes ramos revellebant, & in itinere ejus fructu vescebantur. Raros habet ea provincia incolas: & qui istic viuunt, neque piscationi neque navigationi indulgent (hinc factum, ut toto illo maris littore ne unicam quidem navem conspexerimus) & terram incultam relinquunt, licet admodum rigua sit: arbitror enim plus quàm triginta rivos è montibus altis labentes, atque in mare sese exonerantes, duarum horarum spatio nos transivisse. Postquam à portis longiùs abscessissemus, per sterilia & confragosa loca iter fecimus, deinde veluti per caeduas silvas, in quibus is frutex, cujus modò meminimus, nascitur, cui nullum aptius nomen indere possumus quàm Pseudomyrti: postea in Car- bassara quodam, cui vicini erant pagi, quievimus. Asiaticum animal Adil nuncupatum, & urbs antiquitus Adena appellata.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
