# Exoticorum libri decem 160.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 160.5 to 160.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160.5

Cuius sanè, Fagaraeque, de qua postea, & Sycomori cognitionem Cortuso acceptam fero EST verò fructus ille à Cortuso pro Bdellio missus iuglandis nucis magnitudine, aut etiam amplior; triangulari ferè forma, oblongiore tamen, & ad ficum quodammdo accedente, edoratus, colore subcinereo, durißimo putamine, quod praegnans esse & nucleum continere videtur. BDELLII historia apud Avicennam cap. 115. valde mutila & confusa est. Dioscorides aliíque Graeci gummi Bdelli dumtaxat meminerunt. Plinius tamen lib. 12. cap. 9. arboris etiam Bdellit meminit in hunc modum: Vicina est Bactriana, in qua Bdellium nominatißimum. Arbor nigra est, magnitudine Oleae, folio roboru, fructu caprifici naturáque. SERAPIONIS descriptionem prudens omitto. Si quis tamen eam cupit, aut ipsum Serapionem consulas, aut Matthioli commentarios. NON desunt, qui fructum hunc, quem Bdellii nomine à Cortuso missum exhibui, magu rescrendum censeant ad Cuci, cuim Theophrastus sub finem secundi cap. lib. quarti, Plin. lib. XIII. cap. IX. meminerunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
