# Exoticorum libri decem 161

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT CIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161

CAPVT CIX. VLTA edulia parare norunt Turcae, peregrè & in bellum profecturis idonea: è quorum numero farciminis genus est, vulgari Graecorum lingua Stopides dictum: fiunt autem in hunc modum: Nuces juglandes in quatuor partes divisas, filo traiiciunt, farciminis longitudine, deinde in coctum vinum fervens reiteratis saepiùs vicibus immergunt, eorum more qui candelas parant: nonnullis farinam inspergentibus; ut citiùs inspissentur. Eâdem ratione è ficubus, amygdalis, avellanis & aliis durioribus fructibus cocto vino inductis parari possunt. Vulgaria sunt in ea regione hujuscemodi farcimina, quae peregrinantibus valdè sunt accommoda.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
