Latin
162.1 to 162.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 162.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
UTRIVSQUE generis meminisse videtur Serapio, loco suprà citato; sed obscurè admodum, cùm ait majorem quantitatem esse de Hariz, minorem tamen esse quàm quae à Sim adfertur. Quod sic intelligendum puto, majorem quantitatem ex Chinceo adferri, majorique forma esse, quàm quae ex Burneo advehitur; quandoquidem ejus fragmenta non inveniuntur ampliora quàm drachmae pondus aequantia: panes verò sive orbiculi ex Chinceo allati, quatuor uncias aut plures pendunt. A viris fide dignis mihi relatum est, Arborem esse Nuci juglandi similem, foliis tamen candicantibus, salignis similibus, fructum aut florem haudquaquam se vidisse, fieri tamen posse ut utrumque ferat. Illud autem certò scio, materiam esse cinerei coloris, faginae ferè similem, interdum nigriorem, nec eam quidem levem aut fungosam, ut retulit Avicenna lib. 11. cap. 130 (nisi fortè aetate jam caducam &emortuam viderit) sed mediocriter solidam. Addunt plerique vastam &praealtam esse arborem, latissimè sese fundentem, &aspectu perpulchram. FABVLOSVM est quòd ad ejus umbram omne animantium genus confugere aiunt, ut ferociora animalia evitent. NEC minùs fabulosum, quod quidam Serapionem lib. simpl. cap. 344. secuti scribunt, hujus largioris proventus augurium esse, cùm frequentibus fulgetris caelum coruscat, aut crebro tonitru perstrepit. Nam cùm insula Samatra (quam nonnulli Taprobanam putant) &circumjacentia loca Lineae aequinoctiali vicina sint; multis tonitribus subjecta sint necesse est, eamque ob causam singulis diebus imbres aut leves pluvias habent. Singulis itaque annis Caphura abundare debebat. Ex quibus perspicuum est, tonitrum largioris Caphurae proventus causam aut indicium non esse. Nonnullis Caphura de Sina composita videtur ex ejus parte quae ex Burneo advehitur. Affirmârunt praeterea mihi, panes illos orbiculares qui ex Sina advehuntur, compositos esse, quoniam Caphura de Burneo in Chinceo deferatur, ideò incolis expetita, ut eam alteri viliori permisceant. Cui opinioni suffragantur Baneanes de Cambaya, qui pro arcano dicunt, deficiente Caphura de Burneo, solere se ejus exiguam quantitatem cum multa Sinensi commiscere, eamque falsò de Burneo, nuncuparc. Addunt item isti Baneanes, Sinensem Caphuram compositum esse medicamentum, quod temporis lapsu evaporet &corrumpatur; Caphuram verò de Burneo minimè.