# Exoticorum libri decem 164-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/164-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/164-2

compositiones ingrediatur, quas intrò assumere licet; non mirum est si dubitatio orta sit, an illorum Spodium cum Graecorum Spodio, quod metallicum est, & minimè intrò assumi potest, idem sit. Sed, ut verum fateamur, unicum est in orbe Spodium, Spodium unicum. sive Pompholyx, ab Arabibus Tutia vocatum, in cujus paenutia Graeci αὐτίσποδα parabant. HVIC autem dubitationi & errori ansam praebuit Terentianus ille Davus omnia turbans, Gerardus Cremonensis in Rhas. ad Alm. lib. 3. cap. 36 qui Tabaxir Arabum interpretatus est Spodium, cùm non minùs inter se differant, quàm albus & ater color. Ejus errorem omnes Arabum interpretes Latini secuti sunt, Tabaxir Spodium vertentes. PERICVLOSAE autem sunt vocabulorum versiones & immutationes, praesertim in re medica, debentque medicamentorum nomina potiùs non interpretata relinqui quàm perperam Latina reddi. CETERVM, ut ad rem redeamus, Tabaxir vocabulum est Persicum, ab Avicenna Tabaxir. lib. 2. cap. 609. & aliis Arabibus è lingua Persica desumptum, nihilque aliud sonat quàm lacteus humor, aut succus liquórve alicubi concretus: quo nomine etiam Arabibus & Turcis hoc medicamentum cognitum est VOCATVR autem ab indigenis Sacar Mambu, quasi dicas Saccharum de Mambu, quo- Sacar Mamniam Indi arundines, sive ramos atboris illud proferentes Mambu vocant. Attamen nunc buetiam Tabaxir vocare coeperunt, quoniam eo nomine petitur ab Arabibus, Persis, & Tur- Tabaxir.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
