# Exoticorum libri decem 164.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 164.1 to 164.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/164.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/164.1

Amplus est pagus apud Heracleam, à solis Christianis Graecis habitatus, quorum lingua vulgaris pura Graeca est: alius etiam est Christianorum Armeniorum: utrique admodum diligentes sunt hortorum & vinetorum cultores, cumque aquâ abundent, varia olerum genera in ipsorum hortis, similia nostris conspiciuntur. Serò Heracleam pervenimus, primam cis Taurum montem urbem, ad ipsius tamen radices sitam, ubi panem, vinum, carnes, & reliqua esui apta invenimus. Plures autem sunt Heracleae: siquidem de unâ jam verba fecimus, ad Propontidis littus sitâ, Rhodostoque vicinâ, quod Perinthum vocavimus, tametsi neoterici quidam Heracleam illam Propontidis Perinthum esse contendant. Verùm jam protestati sumus, ininimam esse nobis curam ut vetera nomina iis quae nunc in alia mutârunt urbibus adaptemus. Itaque Perinthus sitne Heraclea Propontidis, an Rhodosto, abis disceptandum relinquo. Pro certo nobis relatum est, in planicie illâ Heracleanâ magna armenta ali, plus quatuor millibus equorum constantia, è quibus, singulis annis plures sexcentis deliguntur ad bellum apti. Ejus regionis equi ab Turcis admodum aestimantur, Caramanique appellantur. Incolae Rhois frutice abundantes in vicinis montibus, ejus fructum colligunt & recondunt, quo saporem suis eduliis concilient, eo enim admixtis alliis contusis, & modico sale, carnes elixas & assas inspergunt, illisque aciditatem quandam & suavem saporem conciliant. Heracleae haesimus toto subsequente die, ad jumenta conquirenda. Patet Heracleana planicies ad bidui iter; iis tamen locis duntaxat habitata, quae aquâ abundant. Nostra ex Heracleâ in Iconium profectio: de capris, delicatam illam lanam, ex quâ undulatus pannus conficitur, ferentibus. CAP. CXII. ONDVCTIS ergo in singula capita, ducato cum semisse jumentis, iter fecimus Iconium, vulgò Cogne dictum. Planicies rigatur canalibus ductis ut Damasci. Multi appârent pagi, procul inter se disiuncti, secundum montium radices. Frequens istîc Absinthium, quod Graeci marinum cognominarunt; non quòd eo loco circa mare nascatur (plus enim quàm quatridui itinere inde abest) sed quòd illis ita nuncupare visum sit, tametsi in Mediterraneis locis proveniat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
