# Exoticorum libri decem 164.8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT CIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/164.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/164.8

Incolae lignis carentes, eam legunt ad ignem struendum. Eadem causa bubulum stercus desiccant, quemadmodum in Armour Britanniae. Sunt autem ea campestria de quibus agimus, admodum deserta, cùm & rivis & fontibus careant. Satis tempestivè in amplum pagum venimus nomine Sarameli, ubi vidimus scopas ex Ambrosia confectas, cujus manipulum in Galliam retulimus, pro re singulari: nam in Europa, quod sciam, spontè non provenit. Bellonim satis attentè Aelianum legisse non videtur: nam licet i auctor lib. 17. Historia Animalium cap. 34. de Capris Caspiis agat, quas albißimas esse scribit, & cornibus mutilas; quae tamen de villorum mollitie eodem capite addit, capris non sunt tribuenda, ut Bellonim autumat, sed Caspiis camelis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
