# Exoticorum libri decem 165.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 165.1 to 165.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/165.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/165.1

CAP. CXIII. OSTRIDIE per campestria loca prosequuti nostrum iter usque ad urbem Cogne, Dveteribus Iconium dictam, non procul ab altis montibus sitam, quam irrigant pleriIque rivi ex iis montibus delabentes, & in magnum Car-bassara divertimus. Illius urbis moenia ex vario lapidum genere sunt constructa; ut Constantinopolitana; ambitus orbicularis est; turres verò illis impositae, rarae & quadrangulae. Vetusta autem non esse ipsius urbis moenia, facilè coniicere licet ex marmore è templis sublato, cui epitaphia Graecis characteribus inscripta sunt. Eam verò à Christianis aliquando possessam esse, cruces; & earum vestigia satis demonstrant. Pars urbis qua egressus est in planiciem, Orientem spectat: ad eam verò urbis portam quae inter Orientem & Meridiem vergit, marmoreus est Hercules turri vicinus extra moenia, cui Turcae haud pridem caput ademerunt. Octo habet Iconium portas ut Halepum. Habitatur à Graecis, Turcis, Arabibus, & Armeniis. Vites istîc diligenter coluntur, & generosum vinum à Iudaeis redemimus. Elegantiores Iconii fabricae, Mesguedae sunt, Thermae, & Car-bassara. Istîc non uruntur alia ligna quàm Iuniperi majoris, Sabinae alterius pumilae, Cedri utriusque, & Ledi: quae (praeter Ledum) cùm discernere inter se cuperemus, nullâ vel diligentissimâ observatione potuimus; ejusdem enim odoris & saporis sunt, corticeque integuntur simili, non duro ut alia ligna, sed oblongis philuris invicem incumbentibus ut vitis, materiaeque corde rubro; reliqua alba ut in Siliqua & Taxo; similemque fumum reddentia dum uruntur, & similes carbones aequabiles ut tiliae, laevesque ut salicis: omnia resinam fundunt terebinthinâ duriorem; eandemque duritiem in caesurâ habent; perpetuò omnia virent, fructumque eodem tempore, hoc est, hieme maturant. Turcarum aurifabri. CAP. CXIV. VRCAE non minus nobis insaniunt circa aurifabrorum opera: sed illorum ex proba materia validaque fiunt. Annulis delectantur, & cultellis eleganter concinnatis, quorum vaginas auro vel argento exornatas è catenula argentea suspendunt. Vulgaris est consuetudo cùm apud Turcas, tùm apud Graecos, ut cultros è cingulo pro pendentes gestent: ii magna ex parte in Vngaria confecti, oblongum habent manubrium: sed simulatque Turcici institores eos emerunt, opificibus tradunt, ut manubrio ex dente beluae marinae Mors quibusdam dictae, Gallis Rohart, adornent: cujus dentis duo sunt genera; unum candidissimum, compactum, unicornu simile, adeò durum, ut vix lima (nisi ex selectissimo optimeque temperato chalybe constet) rodere possit: alterum genus* incurvum est ut Aprini dentes; & Hippopotami dentem esse arbitrati fuissemus, nisi Hippopotamos vivos vidissemus, qui similibus dentibus non erant praediti.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
