# Exoticorum libri decem 165.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 165.5 to 165.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/165.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/165.5

Manubria etiam addere solent ex Testudinis Indicae operimento transparente aurei coloris, quae ducato fere aestimantur. Aurifabri laboraturi, humi desident: fornacem propterea habent in media officina humi positam, nullo camino praeditam, unicumque follem orbicularem, quem attollentes & deprimentes inflant. Biduo Iconii haesimus; cùm ut jumenta mutanda conquire remus, necessariaque ad iter compararemus; tum quia dies erat Natali Domini sacer. A meridie, versus quemdam montem qui superandus nobis erat, iter fecimus: densa verò nive decidente & omnia operiente, itineris duces aberrarunt. Conscenso monte, diu per Piceae silvas iter fecimus, & in pagum perducti, in Car-bassara noctem traduximus. Subsequens dies nobis molestus fuit, cùm aurae ratione, tum quòd alternis perpetuò adscendendum vel descendendum esset. Frequentes habet haec regio incolas & pagos: & licet in hieme versaremur, Oxygalam tamen inveniebamus, edulium Turcis admodum familiare, praesertim aestate. Illam tabernae perpetuò paratam habent in magnis lancibus; precium in singulas constitutum unicus asper, quâ quatuor Turcae saturari queant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
