# Exoticorum libri decem 166

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/166

CAPVT XIV. SSIVM Elephanti non modò in Medicina nullus est usus (tametsi nonnulli, ut modò retulimus, falsò tradant ex his crematis spodium parari) sed nec instrumentis & operibus faciendis. Dentium dumtaxat materies expetitur. Nam licet Aegineta lib. 7. cap. 3. Elephanti vngulas medicum in usum usurpari tradat, falli arbitror. APPELLATVR autem Arabibus Elephantus Fil: (ipse verò dens Cenalsil, quod dens Elephanti est) in Guzarate & Decan, Ati: in Malavar, Ave: in Canara, Atete: Aethiopibus, Ytembo: nullis verò nationibus quod sciam Baro, licet Simon Genuensis; id affirmet. NVLLIVS in medicina usus sunt ipsi dentes apud Indos: sed dumtaxat ab Arabibus

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
