# Exoticorum libri decem 167

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, ILTRI BELLONI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/167

ILTRI BELLONI CENOMANI Singularium & memorabilium Rerum, per varias exterásque Regiones observatarum, LIBER TERTIVS. VANDOQVIDEM de variarum nationum, quas adiimus, moribus, superioribus libris egimus: operaepretium facturos arbitrati sumus, si tertio hoc libro singularia quaedam circa Turcarum vivendi consuetudinem, sicuti nos in Asiae meditullio constituti observavimus, explicaremus. pauca tamen de desiriis quae pseudopropheta Mahumetes in suo Alcorano illis scripta reliquit, prius dicturi. Tametsi autem neque dies, neque menses, neque etiam annos in hoc libro indicaverimus, ut plerique alij qui sua itineraria descripsêre: quisquis tamen ea requiret, illum ad primi libri praefationem ablegamus, istic, quo desiderium expleat, inventurum. Jam enim virorum fide dignorum & doctrinâ praeditorum auctoritate demonstravimus, nobis testes non defuturos, qui nostram peregrinationem, de qua hîc agitur, sint asserturi. De origine Turcicarum legum peculiaris ratiocinatio. CAPVT PRIMVM. D Secundi libri calcem scripsimus, deliramenta esse quae Mahumetes in suo Alcorano tradidit. Cùm itaque plurima de Turcarum moribus & institutis observandi ocium habuerimus, in Paphlagonia aliquamdiu versantes; necessarium esse duximus, nonnulla seorsim de Mahumete disserere, quae forsitan (quod omnium pace dictum volo) nostra lingua nemo hactenus prodidit; ut faciliùs deinceps demonstrare possimus, cur Mahumetani in eo vitae genere persistant, praesertim cùm res sit nostro instituto accommoda. Anno, ut fertur, Christi sexcentesimo vigesimo natus est Mahumetes Arabiae Felicis urbe Mecha nuncupata, quam Petram esse arbitramur, istîcque Turcicae haeresis primordia jecit: anno verò sexcentesimo octogesimo tertio è vivis sublatus. Turcae librum nomine Asear magna veneratione observant, totius vitae Mahumetis cursum, & quidquid ab ipsa nativitate ad vitae usque exitum ille fecerit, continentem: nomen ipsius patri fuisse Abdola Motalip, matri Imina; & utrumque idololatram: Abdolam periisse ante Mahumetis nativitatem, Iminam binis ab ipsius nativitate annis naturae concessisse, ipso orphano relicto. Mahumetem oriundum ex prosapia Ismaëlis, Abrahami ex Agar filii; Ismaëlem templum in Mecha exstruxisse, quod omnium primum à condito mundo fuit: Mahumetem quadriennem, cum aliis pueris ad piscationem progredi solitum: cumque solus in agro versaretur, angelum Gabrielem vestibus ornatum candidissimis, humana figura ad illum venisse, manuque ipsius apprehensa, post collem seduxisse, pectus illi acutissima novacula aperuisse, cor exemisse, è quo nigram guttulam sustulerit (quam Turcae asserunt omnibus inesse hominibus, in eaque daemones tentationis sedem collocare) cor ita expurgatum denuò in pectus recondidisse, ne unquam postea à daemone tentari posset. Haec Ascar liber de Mahumetis pueritia tradit. Deinde cùm decimumquintum annum attigisset, saepiùs peregrinationes suscipere solitum, in Persiam, Memphim, Syriam, cum praedivite & opulento negotiatore nomine Gadisa, ipsius cognatae marito, quo mortuo, illam matrimonio sibi conjunxisse, ex qua quatuor proles susceperit, tres filias, unicum filium; atque PET

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
