Latin
CAPVT XV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 168-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XV. CAM longâ difficilique viâ petebantur olim haec aromata, ut perfectam eorum notitiam consequi veteribus haud facile fuerit. Hinc factum, ut innumerae fingerentur fabulae, quas Herodotus pro veris refert. Et quoniam ingens eorum erat pretium, maiorque in hominibus lucri cupiditas, adulterabantur aromata; &hac ratione fiebat ut diversa illis inderentur nomina, tametsi plerumque ejusdem essent generis. PROPTER locorum igitur distantiam, &minùs frequentatas has regiones à negotiatoribus, probè cognita Cassiae historia veteribus non fuit. Nam qui eam Ormuz &Arabiam devehebant, Sinenses (ut infrà dicemus) erant; ex Ormuz deinde in Alepemporium totius Syriae nobilissimum ab aliis negotiatoribus transferebatur. Qui verò inde ad Graecos deportabant, aut apud se nasci, aut in Aethiopia dicebant, multisque cum superstitionibus caedi, dividique à sacerdote in ternas partes, quarum unam Deo poneret, alteram Regi, tertiam Sacerdotibus. CETERVM neque Cassiam, neque Cinnamomum apud Aethiopes, aut Arabes nasci, nostrorum Lusitanorum navigatione palàm factum est: qui licet totam illam oram circumlegerint, magnâque ex parte terrestri itinere peragrârint, nullam tamen, Cassiam aut Cinnamomum vidisse affirmant. Huc adde, quòd ipsimet Arabes Canellam dictam hinc petunt, ejusque pretium apud illos intenditur quoties hinc non defertur. DICET aliquis, Canellam quidem apud eos non nasci, &propterea ab Indis petere sed legitima Cassia &vero Cinnamomo eos non carere; fortè autem à Barbaris &inconditis populis ignorari. Familiares habeo eruditos viros Medicos A rabes, Turcos, &Coracones, qui omnes Canellam Crassiorem, Cassiam ligneam appellant.