Latin
CAPVT III
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 168-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. AVPERSTITIOSI &stolidi omnes Turcarum ritus ex Alcorani doctrinâ hausti sunt. Nihil verò aliud significat haec dictio Alcoran, quàm Capitum epitome, sive OPsalmorum collectio: dicitur &alio nomine Alforcan. Hic liber rhythmicè conscriptus in vocum consonantiâ definit: adeoque rigidè observatur, ut si quis Turca vel unicam litteram immutet, vel accentum, lexjubeat illicò lapidibus obrui. Mahumete autem vivo, eam seriem &ordinem nondum adquisiverat quem nunc habet; sed eo è vivis sublato, alter è generis Osmen vocatus, tertius ab ipso Rex, ipsius omnia scripta arculâ inclusa, in ordinem redegit; &per capita distribuens, quatuor libros fecit. Primus liber quinque habet capita: Secundus duodecim: Tertius novem &decem: Quartus centum &sexaginta quinque. Omnia ista capita Alcorani propriis nominibus sunt insignita, numerumque ducentorum &unius explent.