# Exoticorum libri decem 168-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/168-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/168-3

CAPVT III. AVPERSTITIOSI & stolidi omnes Turcarum ritus ex Alcorani doctrinâ hausti sunt. Nihil verò aliud significat haec dictio Alcoran, quàm Capitum epitome, sive OPsalmorum collectio: dicitur & alio nomine Alforcan. Hic liber rhythmicè conscriptus in vocum consonantiâ definit: adeoque rigidè observatur, ut si quis Turca vel unicam litteram immutet, vel accentum, lexjubeat illicò lapidibus obrui. Mahumete autem vivo, eam seriem & ordinem nondum adquisiverat quem nunc habet; sed eo è vivis sublato, alter è generis Osmen vocatus, tertius ab ipso Rex, ipsius omnia scripta arculâ inclusa, in ordinem redegit; & per capita distribuens, quatuor libros fecit. Primus liber quinque habet capita: Secundus duodecim: Tertius novem & decem: Quartus centum & sexaginta quinque. Omnia ista capita Alcorani propriis nominibus sunt insignita, numerumque ducentorum & unius explent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
