Latin
168.1 to 168.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 168.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
RI BELLONII atque eam primam ipsius vxorem fuisse: negotiationem deinde affinis defuncti exercuisse ad annum usque aetatis trigesimum octavum: in solitudinem deinde concessisse, isticque vitam traduxisse, &singulis diebus in cryptam se abdidisse non procul à Mecha, ubi ad noctem usque permanebat, tantaque abstinentia utebatur, ut corpus vires deficerent: inde mente privatum, multa insomnia &visiones habuisse, cumque neminem conspiceret, quasdam voces exaudiisse, quas noctu suae vxori referebat: illam verò asseruisse, diaboli tentationes esse: eaque de causa in hujusmodi delirium incidisse, ut quodammodo fureret, atque ex montis fastigio sese praecipitare constitueret. Deinde Alcorano suo initium daturus, Gabrielem angelum ipsum abs sua opinione diuertisse simulavit, formaque humana candidas alas habente ipsi apparuisse &dixisse: Alacri sis, ô Mahumetes, animo, Deus enim tibi salutem denunciat, vultque te ipsius esse prophetam: siquidem tu es omnium creaturarum perfectissima. Praeterea illi suum diploma angelum ostendisse, jussisseque ut legeret: respondenti verò Mahumeti se legere nescire, angelum replicuisse: Tui Creatoris nomen lege, ô Mahumetes, atque subitò disparuisse. Addit praeterea Asear, Mahumetem summa laetitia affectum, domum rediisse, arboresque, saxa, &animalia obvia, honore illum affecisse, &eum salutando, dixisse: Dei nuncius futurus es, ô Mahumetes. Quae omnia cùm uxori narraret, fidem adhibere noluisse, immo dixisse daemonis esse tentationem; quod adeò aegrè tulit Mahumetes, ut in adversam valetudinem incideret. Sed angelum ad ipsum lecto decumbentem venisse, &Alcorani secundum caput attulisse, in quo adscriptum erat: Surge, tuum Creatorem extolle, tuas vestes purga, &idola abhorre: tum uxorem evocasse, omniaque ista retulisse: verùm illam censuisse, tentationes esse prioribus similes; qua re adeò commotus ipse fuerit, ut in graviorem quàm antea morbum incideret: at angelum mediâ nocte ad ipsum rediisse, tertiumque Alcorani caput scriptum tradidisse: ex quo pristinae valetudini restitutus fuerit. Cùm ipsius uxor diceret, angelum se libenter conspecturam; id non fieri posse respondit. Qua astutia initiò usus fuerit Mahumetes, ut rudem plebem ad suam legem pelliceret: &qui in hac re auxilio ipsi fuêre. CAP. 1I. VM Mahumetes novam haeresin instituere haberet in animo, satis feliciter illi successit initio: nam binos Christianos in Mecha invenit, veteris &novi testamenQti codices habentes, &in illorum lectione utcunque exercitatos, à quibus in condendo suo Alcorano magnopere adjutus fuit. Ipse porrò cùm varias provincias adiisset, Syriam, Palaestinam, Aegyptum, acri praeditus erat ingenio.