# Exoticorum libri decem 168.4-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 168.4 to 168.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/168.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/168.4

lib. VIII. cap. XX.) magnitudo Tauri, forma Apro prexima, praesertim quod ad rostrum attinet, demto naso, qui cornu quoddam est recurvum, omni osse durius: eo pro arinis utitur, quemadmodum Aper dentibus. Habet etiam duo cingula, tanquam dracorum volumina, à dorso usque aduterum circumeuntia, alierum iubam versus, alterum ad lumbum. Hoc porrò animal nunc à Lusitanis Abada appellatur, eiusque cornu adversus venena maximè celebratur. NON multum ab hoc animali differre videtur Aethiopum Eale, quam describit Plin. lib. VIII. Naturalis bistoria cap. XXI. Apud eosdem (videlicet Aethiopas] & quae vocatur Eale; magnitudine Equi fluviatilis, cauda Elephanti, colore nigra vel sulva; maxillas apri, maiora cubitalibus cornua habens, mobilia, quae alterna in pugnâ sistit, variatque aut iufesta aut obliqua, utcunque ratio monstravit. Similem planè venandi rationem describit Pausanias in Boeoticis. sive lib. 9. in hunc modum: Penatores ubi campestres vel montanos saltus ad stadia sermè millè in orbem continenti indagine cinxerint, ita vt consianter omnes, quem quisque ceperit in eo ambitu locum obtineant, ad intimos eadem agminis sorma recessus progreßi, serac omnes in medio comprehendunt, & inter eas Alcen, &c. Laminulis quibusdam Eboris foßilis, quae nativum aemulantur, sed crusta quadam candidissima inducta sunt, biennio ante quam Garciam latinum facerem, à Rassio nostro omnium Naturae miraculorum diligentissimo ob servatore, donatus sum. In Italia erui hoc ebur intelligo, & magno in usu istic esse adversus virulentorum animalium morsus. Habui deinde aliis in Provinciis erutum, & apud quosdam amilos conspexi. De Canella.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
