# Exoticorum libri decem 168.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 168.5 to 168.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/168.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/168.5

Nam conscriptis aliquot capitibus (quae per angelum Gabrielem sibi missa dicebat ut Alcorano inderet) describenda exempla curabat, quae multis in Mecha clam dabat, ut ea memoriae commendarent: nam illa non nisi clam ab initio communicare ausus fuit. Postquam verò potens quispiam vir Homar appellatus, ipsius consanguineus, atque alter nomine Vbecar, cum plerisque cognationis vinculo sibi junctis diutiùs non latere constituissent, Alcoranum in publicum proferre tentârunt: sed orto inter Mechae incolas ob eam rem tumultu, maximaque eo rum parte in Mahumetis necem conspirante, in mentem venit, ipsum à daemone obsessum à plerisque aestimari, ideoque suae insaniae relinquendum. Sed cùm mutato animo denuò coirent, ut illum carceri manciparent, admonitus statim in aliud oppidum Almedina dictum, bidui itinere à Mecha distans profugit, suisque persuasit, ut cineribus manu plena inspersis suorum equorum capitibus, tantundem in aerem spargerent, frenaque equorum illigarent, versumque Alcorani libro tertio, cap. decimo octavo scriptum recitarent, illos non conspectum iri ab iis qui persequerentur. Haec omnia de ipsius fuga cap. secundo, libri primi Alcorani descripta sunt. Cùm igitur in Almedina commoraretur, magno sequacium ipsius numero roboratus, Iudaeos sibi tributarios reddidit, postea majore exercitu instructus, Mecham occupavit, & sibi subjecit. Omnem Turcarum fidem in Alcorano à Mahumete condito contineri.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
