# Exoticorum libri decem 169-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/169-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/169-2

à discipulis ejus conscriptus fuit. Cùm autem per multorum manus vagaretur, nonnulli quidpiam adiiciebant, alii demebant, pro arbitrio: ut tandem pleraque adeò confunderentur, & tot contradictiones in illo libro reperirentur, ut quae Mahumetes affirmativè dixisset, negativè descripta essent: eam ob causam tanta dissensio in illa haeresi suborta est, ut Alcaliph, hoc est, Rex qui tum illi genti dominabatur, omnibus Mahumetanis praeciperet, ut omnes in Alcorano bene versati, proprio nomine Alphachi appellati, Damascum convenirent, & delatis eò omnibus suae legis scriptis, Concilium haberent. Ex ducentis qui convenerant, sex Alphachos, hoc est, peritos delegit, quorum primo Maszhn nomen fuit, secundo Bochari; tertio Buborayra, quarto Annecey, quinto A termindi, fexto Dent. Hos in lobum quò illati erant quotquot reperiri potuerant libri, induxit, ut ipsos examinarent. Singuli ex variorum scriptis librum concinnantes, Regi Alcaliph obtulerunt: Ille aliis eruditis evolvendos tradidit, reliquos omnes in Damasci amnem Chrysorrhoas Latinè appellatum, Arabicè Adegele, abiici jussit. ea ratione soli sex illi libri, quibus Zuna nomen inditum, ex ducentorum camelorum onere conservati sunt: reliqui in amne perierunt. Rex porrò omnibus Alphachis, hoc est, Theologis Mahumetanis praecepit, ne, quis in posterum ullam Mahumetis auctoritatem in medium proferret, nisi ex illis sex Zunae libris petitam. Postea verò Mahumeranus Theologus quidam in Epitome contraxit sex illos libros, quae Liber florum appellatur. Turcae eadem observantia colunt Zunae libros, qua Alcoranum; propterea Alcalipham illum sanctum virum arbitrantur. Tametsi autem pauci illi Theologi in sex libros contraxerint quidquid innumeris illis libris continebatur; cùm tamen multae adhuc in illis contrarietates reperiantur, varia inter illos sunt orta schismata. Ab illo enim tempore quatuor diversae opiniones exortae, quarum unam amplectentes Persae, Turcis adversi sunt, sese mutuò haereticos appellantes: atque nisi Turcae potentia, ob victorias adversus Babyloniae Sultanum adeptas, & Syriam, Aegyptum, Mesopotamiam sibi tributarias redditas, plurimum eas opiniones uniisset, variae aliae exortae fuissent, propter linguarum diversitatem.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
