# Exoticorum libri decem 169.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 169.1 to 169.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/169.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/169.1

Praeterea nonnulli ex nostris totam Aethiopiam sub Aegypto (quam nunc Guineam vocant) non solùm seGuinea. cundùm mare, sed & in mediterraneis peragrârunt; alii ab insula D. Thomae nuncupata usque ad Sofala & Mosambique, & inde Goam penetrantes, alii plerique à promontorio Bonae spei (cùm naufragium passi essent) usque ad Mosambique & Melindam, ita ut Promontorium utramque Aethiopiam supra & infra Aegyptum perlustrarint; nulla tamen his conspecta Bonae spei. est Canella vel Cassia. CVM igitur orbis numquam ita fuerit cognitus, ut nunc est, praesertim Lusitanis; verisimile est non defutura hujusmodi aromata & celebria medicamenta, qualia sunt Cinnamomum & Cassia: sed abundantiam ipsam, hanc nobis dubitationem párere. NEQVE enim (tametsi nostri minimè curiosi fuissent) credendum est ipsos incolas tam nobilia aromata celaturos. Nam quemadmodum Barbarissima gens, quae insulam D. Insula D. Laurentii incolit, mercatoribus qui eò interdum devehuntur, fructum quendam Avella- Laurexiii. nae magnitudine ostendit, quòd Caryophylla redolet; eâdem ratione credendum est, Fractus CaAethiopes Cinnamomum & Cassiam adeò odorata medicamenta nostris demonstratu- vophyla οlem ros fuisse. PORRO Cassia lignea Arabibus, Persis, & Indis Salihacha vocatur: à vulgo autem In-Salihatha. dorum, eodem nomine dicitur quo Canella: nullum enim inter Canellam & Cassiam Canella est discrimen faciunt. Neque, ut verum dicam, quispiam Cassiam à Canellâ differentem Caßia. vidit. CETERVM quòd Canellae diversa Cinnamomi & Cassiae nomina indita fuerint, ocOrmuz nobicasionem praebuisse puto mercatores Sinenses (Nam Annales urbis Ormuz produnt olim liß. emporium. quadringentas naves è Sina uno eodemque tempore eò appulisse) qui cùm è sua regione aurum, sericum, vasa murrhina (porcellanas vocant) moschum, cuprum, margaritas, aliásque hujusmodi merces eveherent, nonnullas ex eis in Malaca vendebant; sandalum, nucem aromatitem, macerem, Caryophylla, lignum aloes, contrà in suas naves inferentes: quae rursus in Zeilan & Malavar divendebant, indeque sumebant Canellam, ex Zeilan videlicet laudatissimam, & ex Malavar minùs selectàm: similiter & ex laoa, unde etiam piper, cardamomumque evehebant; eaque omnia deinde Ormuz, aut in Arabiae oram maritimam perferebant. Interrogati autem isti Sinenses, quaenam essent haec aromata, & unde ea adveherent, fabulas illas narrabant quas recenset Herodotus, ut his commentis earum mercium precia augerent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
