Latin
169.5 to 169.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 169.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
CVM autem quae in Zeilan nata esset Canellam, ab ea quam in laoa &Malavar sumCanella Zeic pserant, differre conspicerent, diversa illis indidere nomina, cùm tamen ejusdem generis lanica reliquas longi essent cortices, pro soli caelique varietate solùm differentes, ut plerumque idem fructu: superat. pro regionum &soli varietate suavior fieri, aut à naturali bonitate degenerare solet. Darchini. EMENTES ergo Ormuz incolae eam Canellam à Sinensibus, idcirco eam Darchini quod Persis lignum Sinense sonat, appellârunt: deinde Alexandriam vehentes, ut eam Cinnamomum Graecis eò confluentibus cariùs venderent, Cinnamomum vocârunt, quod significat lignum odoratum, quasi Amomum ex Sinâ delatum. Deteriori autem Canellae, quae scilicet ex Malavar &laoa delata esset, idem nomen quo in laoa appellatur, indiderunt, scilicet Cais manis. Cais manis, quod lingua Malava dulce lignum sonat (hanc corrupto vocabulo Caßiam Grae Caßia. ci dixerunt) duo diversa nomina eidem rei imponentes VSVS est autem Avicenna lib. 11. cap. 151. cum Rhase &reliquis Arabibus, vocabuIo Persico Darsini, ut plerisque aliis Persicis solet. Nam Canella cujuscumque generis Arabicè Querfaa &Querse dicitur. Reliqua verò nomina Arabibus prodita corrupta sunt, ut Querfaa. QuerfeDarsihaham &similia. Vocatur in Zeilan Cuurdo: in Malayo, uti dixi, Cais manis: in Malà Cuurdo. var Cameaa. Nam quod Serapio Darsini arborem de Sina interpretatur, corrupta est interCameaa. pretatio &ab Interprete addita. CETERVM rogatos volo omnes cùm Medicos tum Pharmacopoeos, ut posthac Cassiae loco Canellam deteriorem praescribere desinant, &selectissimâ utantur; quandoquidem tanta nunc est ejus copia. Tum etiam ne Cassiam duplici pondere pro Cinnamomo in compositionibus iniiciant, tametsi freti Dioscoridis &Galeni auctoritate. SCRIBVNT nonnulli, Canellam nostram veterum Cassiam non esse, quòd (ut aiunt) nigricans sit, &in odora: aut, si sit, Pseudocassiam Dioscoridis esse potiùs quàm legitimam. Fit interdum, ut etiam hîc in India Cassiam admodum depravatam cum alia inveniamus, non exigua quantitate (quoniam aut non bene parata fuit, aut non suo tempore caesa) quandoquidem vix Aroma reperias corruptioni magis obnoxium quàm Canella est, praesertim si diu in navi perstiterit.