# Exoticorum libri decem 17.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 17.1 to 17.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/17.1

Educto veneno quàm commodissimâ ratione licebit, applicandum vulneri medicamentum, quod illud apertum retineat. Non desunt qui cauterio vuliius urant cum manifestâ utilitate: quia venenum extinguit, & vulneratam partem roborat. Idem praestabit cauterium potentiale venenum tollendo, minùs tamen efficaciter, quàm actuale: utrumque verò retinet apertum vulnus, quod in hac curatione valde necessarium est. Perutiliter morsibus & ictibus imponitur herbae Scorzonerae succus, solus, aut aliis bezaatdicis medicamentis commixtus, ut Theriacae, Mithridatio, aliisque similibus: si verò lapis Bezaar in promptu sit, ejus pulvis vulneri inspersus admirabilis erit efficaciae. Toto isto tempore servandus est coneinnus ordo, & bona victus ratio in rebus naturalibus, evacuationes moliendo (quando opus erit) medicamentis lenibus, admixtis etiam iis, quae venenis resistunt, adhibitâ similiter venae sectione, si necessaria fuerit. In ceteris occurrendum singulorum symptomatibus, uti generaliter & particulatim conveniet, adhibitâ semper curâ, ut aegris iejunis manè radicis Scorzonerae conserva praebeatur, ejusque stillatitius liquor, aut lapidis Bezaar pulvis, bolúsve armenus praeparatus, atque etiam alio dici tempore, si magna fuerit necessitas. Cordis praeterea regio rebus illius intemperiem corrigentibus inungenda, aut adhibenda roborantia epithemata cum pulveribus & aquis cordialibus, quibus Scorzonerae stillatitius liquor admisceatur. Praeter facultates quas Scorzonera peculiares habet adversus ejusmodi animalium morScanzontra facustates sus, & omnium reliquorum, aliis singularibus esse praeditam, experientia nos docuit: nam alia. in animi deliquiis, puerorum epilepsiâ, uterique suffocationibus, valdè utilis deprehensa est radicis conserva sumpta, illiusque succus clarificatus seu depuratus, aut stillatitius liquor ępotus. In animi quidem deliquiis occupante paroxysmo prodest; sed multò magis, si ante illius accessionem radix cum ejus aquâ sumatur; paroxysmum enim tollit, vel saltem ejus vim infringit, ut non adeò affligat, atque si post paroxysmum dumtaxat sumatur. Non minùs utilis est ejus usus in vertigine & cerebri perturbatione, purgato priùs corpore. Quotidianus ejus usus cor recreat, & moestitiam sine manifestâ causâ obortam vollit. Succi foliorum ejus Soli per aliquot dies expositi, & depurati tenuior liquor oculis instillatus, eorum aciem intendit, & maculas abstergit, mellis momento admixto. Qui à toxico sibi metuunt, sumptâ illius radicis conservâ manè cum stillatitio liquore, eo die non offendentur. Omnes has istius plantae facultates docuit nos usus & experientia: nam quo homine illam Veteres appellârint, hactenus ignoramus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
