Latin
17.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 17.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sanè consuetudo ad cujusvis Principis salutem &securitatem laudabilis &necessatia est; ut videlicet si aliquod vitium in cibo &potu sit, id primùm in alios quàm in ipsum dominum incurrat, cujus vita &salus tanti momenti est. Verùm istud nunc fit caeremoniarum &ostentationis potiùs causâ, quàm ut saluti &vitae consulatur: atque longè aliter administratur haec caeremonia, quàm quo tempore fuit instituta.