# Exoticorum libri decem 17.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 17.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/17.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/17.9

Quae sanè consuetudo ad cujusvis Principis salutem & securitatem laudabilis & necessatia est; ut videlicet si aliquod vitium in cibo & potu sit, id primùm in alios quàm in ipsum dominum incurrat, cujus vita & salus tanti momenti est. Verùm istud nunc fit caeremoniarum & ostentationis potiùs causâ, quàm ut saluti & vitae consulatur: atque longè aliter administratur haec caeremonia, quàm quo tempore fuit instituta.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
