Latin
170.1 to 170.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 170.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
genera à veteribus descripta observasse. Sed ego hîc in India plura duobus non observavi, si ve Cancllae videlicet quod in Zeilan nascitur, &quod in laoa &Malabar. Nam quod in Lusitaniam duo dumtaxat devehi solet, Zeilanicum omnino est. Poterit autem fieri, ut quinque genera bonitate discreta genera. invenerit, non autem genere diversa. Quod verò deinde addit de Cinnamomo, cum Maria Stiliconis filia, Honorii Augusti uxore, reperto sub Paulo III. P. M. fabulosum prorsus videtur. FATENTVR nonnulli, Cinnamomum quidem nos habere, sed non illud Mosyliticum, quod à Dioscoride lib. 1. cap. 13. caeteris generibus praefertur; quodque Theophrastus lib. 9. cap. 5. multis nodis constare scribit. Sed his abunde satisfactum puto iis argumentis quae antè protulimus. PORRò Cinnamomum sive Canellae arbor magnitudine est Oleae, interdum minor, Canellae histomultis ramis praedita, non iis quidem contortis, sed rectis sermè: foliis lauri quidem coloria. re, sed formà ad Citri folia accedente (non foliis Iridis, ut fabulosè quidam scripsere) floribus candidis, fructu nigro &rotundo, avellanae scrè magnitudine, aut exiguis olivis simili. Est autem Canella nihil aliud nisi secundus &interior arboris cortex, nam haec arbor duplici cortice munita est veluti Suber, non eo tamen adeò crasso &distincto. Exemptus ergo cortex crasso illo &exteriori libro repurgatur: deinde in laminulas quadrangulas sectus, humi abiicitur, atque ita per se convolvitur, ut trunci unius rami integer cortex videatur, cùm tamen partes sint dumtaxat corticis in tubulos digiti crassitie convolutae, truncus verò interdum femoris crassitudine reperiatur. Roscum autem illum, sive ex cinereo vinosum colorem Solis calore contrahit: qui, non probè paratus, candicans sive cinerci coloris sit; nimiis verò ardoribus Solis adustus, niger. Ade: pto cortice tribus postea annis ab ea arbore abstinetur. FREQVENTES sunt hae arbores in Zeilan, solebatque vili emi Canella: sed triginta abhinc annis nemo eam emere potuit, praeter Procuratorem regiorum negotiorum, Factorem vocant. Zeilanicis minores sunt eae quae ignobiliorem Canellam praebent in provincia Malavar, &in laoa sive lava; non tamen adeò pusillae, ut cas Plinius lib. XII. cap. XIX. &Galenus lib. I. de Antidotis esse censent. Sunt verò omnes silvestres &sponte nascentes. Canellae arbor NVSQUAM alibi, quod sciam, nascitur Canella, tametsi Franciscus de Tamara scrisilvestris.