# Exoticorum libri decem 170.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 170.5 to 170.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/170.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/170.5

bat in freto maris Erythrai Cinnamomi arbores, & Lauros maris aestu interdum opertas inveniri: quoniam nostri singulis annis per mare Erythraeum navigant, nullam tamen hujusmodi arborem viderunt. Nam quod ad Occidentalis quam vocant Inciae historiam Nulla Canella attinet', non verisimile videtur Canellam istîc nasci, quandoquidem eam dicit calices in America. glandesque Subcris modo ferre, cùm legitima Canella veluti olivas ferat: sed alia erit sui generis arbor. Nec, uti eadem refert, in Sina nascitur, nam è Malaca Sinam cum aliis merNeilla item in Sina. cibus defertur. Intelligo verò plurimam etiam Canellam in insula Mindanao nasci, & vicinis insulis; sed eae procul à Sina absunt. PVTARVNT etiam nonnulli in Alep nasci Canellam, quòd apud aliquot Scriptores praescriptum invenerint Cinnamomum Alipinum: sed sciant non magis istic, quam in HiCinnamomum spaniis nasci. Verùm cum ex his regionibus Ormuz & Giden, atque inde Alep devehatur, Alipinum. factum est, ut incorrupta & recens Canella istinc in Europam advecta, ab ipsa urbe Alep Canella Zeidenomirata sit. Quamvis autem Zeilanica reliquis praeferatur, invenitur tamen etiam inlinica. terdum ignobilis, qualis est quae crassiori cortice constat, minusque in Tubulos convolvitur, Canella Maquòd non sit ejusdem anni: quo enim vetustior cortex, eo deterior. Quae verò in Malavar lavarica. nascitur, tota ferè est ignobilis, tantumque à Zeilanica differt, ut centenae Zeilanicae librae decem aureos pendant; Malavaricae verò librae quadringentae unum dumtaxat aureum. Liquor è radiEX STILLAT ipsa radix liquorem Caphuram redolentem. Sed rex vetuit radices vulce Canellae. nerari, no arbores pereant. Elicitur aqua plumbeis aut vitreis instrumentis ex ipsis floribus, Aqua è cortised quae fragranti: & odoris suavitate ei cedat, quae ex corticibus nondum exsiccatis educibus, & è floribus Canellae. citur; tametsi ex solis floribus elici auctor sit Lacuna lib. 1. cap. 12. UTILIS est scillaticius hic liquor ad plurima: nam stomachi imbecillitatem roborat, Aquae Canellae facultates. coli doleres ex causa frigida provenientes illico lenit, ut plerumque sum expertus; faciei colorem commendat, & oris halitum, praeterea ad condiendos suavioresque efficiendos cibos perquam idoneus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
