# Exoticorum libri decem 172.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 172.1 to 172.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/172.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/172.1

SED legitimum Lignum Aloës non nisi ex India deportatur. Ex Arabia quidem adex india dumferri potuit, priùs tamen ex India eò deportatum, ut pleraeque aliae merces. Nam in Arataxat. bia nasci non puto. Cute sanè non vestitur, sed cortice, ut reliqua ligna. Neque verisimile Agallochum est pro Thure ad suffimenta substitui: sed potiùs è contrà pro Agallocho Thus substitui pro thure non substitui. debuit, utpote cujus semper major copia fuit. Non solemus enim rariora & inventu difficilia vulgaribus substituere; sed contrà. Nam Thuris selecti centum pondo, aureo dumtaxat hîc emuntur, tametsi ex Arabia huc deportetur. Lignum verò Aloës, licet hîc natum, tres aureos pendit in singulas libras. PVTANT nonnulli Plinio descriptum esse sub Tari nomine, quod Tarum, lib. XII. naturalis historiae cap. xx. ex confinio Casiae Cinnamique per Nabathaeos Troglodytas invehi scribit. MEMINIT Agallochi Avicenna duobus diversis capitibus: altero, lib. 11. cap. 733. videlicet, de Xylaloë; & altero lib. T1. cap. 14. de Agalugen. Solet enim, de medicamento aliquo dubitans, duo, ut antè diximus, capita facere, posteriori plerumque pleniùs & accuratiùs omnia describens. Priori (lib. 11. cap 73; scilicet) nomina recenset, & provincias enumerat, è quibus deportabatur. Sed in omnibus verum & legitimum Lignum Aloës non nascitur. Nam quod in Promontorio Comorin, Veteribus Cori dicto, & Zeilan inPromoniorium Cori. venitur, lignum quidem odoratum est, quod Lignum Aloës silvestre vocârunt; cùm tamen xylaloens. non sit. Legitimum verò in Malaca & Samatra nascitur, unde à Sinensibus petebatur. HALLVCINATVR autem Avicenna, cùm ab incolis elixari, ut omnem odorem eliciant, scribit. EIVS plura genera enumerat Serapio, lib. simplicium cap. 197. Indum, id in quadam Indiae insula invenitur, quae Fiuma nominatur. Selectissimum est nigrum, quòd varium ostendat colorem, ponderosum. Mondunum à Mondel Indiae urbe denominatum. Seificum: postremò Alcumericum, Seifico bonitate cedens; tametsi Alcumeri non longiùs à Scisi, quàm triduano itinere distet. Ceterùm praestare quod sua gravedine in aquam conjectum non innatet, sed statim subsidat, quodque ignium flammis diu resistat. ECO sanè quid per haec vocabula sibi velit Serapio, planè ignoro, & nomina admodum depravata esse existimo. Nam quid per Fiuma intelligat, nescio: per Mondel, fortè Melindam intelligit; per Scisi & Alcumeri Zeilan insulam, & Promontorium Comorin; à Aguila bratia. quo triduano itinere marino Zeilan insula distat. Conjecturis dumtaxat utor. In ComoBaneanes.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
