# Exoticorum libri decem 172.5-2-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 172.5 to 172.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/172.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/172.5-2

Ait Deum tectam habuisse faciem septuagesies mille lineis pannis, Dei lumine constantibus, atque abs illo abfuisse gemino duntaxat balistae jactu: Deumque ipsius umbrae manum imposuisse, unde ingens frigus senserit: Deum praeterea ipsum hoc loco alloquurum, multa illi Legis praecepta dedisse, atque plurima secreta revelasse. Addit Asear, Deum quinque donis Mahumetem affecisse, quae in nullum mortalium unquam contulisset. Primum, Mahumetem sublimiorem esse creaturam quae in caelo aut in terra esset. Alterum, ipsum esse excellentissimum & generosissimum omnium qurab Adamo fuerunt, atque ad extremum usque judicium futuri sunt. Tertium, ipsum esse universalem redemptorem, hoc est, peccatorum condonatorem. Quartum, omnes linguas callere. Quintum, ut bellorum spolia ipsi tribuantur: quo dono ipsius posteri maximè gloriantur. Scriptum habet praeterea Ascat, Mahumetem descendisse eadem via qua ascenderat, quaeque ipsi acciderant, Gabrieli angelo enarrasse: angelum autem dixisse; O Mahumetes, Deus injunxerat, te in hunc locum perducerem, ut ejus omnia secreta conspiceres. Nunc autem ad Inferos descendamus, ut inferna secreta etiam videas, & quo modo homines à daemonibus torqueantur. Omnia haec inscripsit Mahumetes suo Alcorano: è quibus liquet crassi fuisse hominem ingenii. Describens porrò Paradisum quem suis pollicetur, quinque rebus praeditum esse refert, aedificiis, supellectile omnis generis, cibo & potu, vestibus, elegantisque formae mulieribus, cum quibus voluptatem capere possint; generosis item equis, ephippia & frena gemmis exornata habentibus. De Inferis refert septem inesse portas, daemonésque esse varii generis, quosdam ferreis catenis vinctos, alios veru ferreo transfixos; homines autem perpetuò colliquatum plumbum bibere, putridisque cibis, & arboris cujusdam malis vesci, quae vera sunt daemonum origo. Haec omnia eò retulimus, ut Mahumetem, cùm hujuscemodi nugas describeret, exiguo judicio praeditum fuisse demonstrarem. Cur Mahumetis lex Turcis permiserit, ut se cum feminini sexus mancipiis, cuiuscunque tandem sint religionis, permiscere poßint. CAP. VIII. NDIFFERENTER hodie sese commiscent Turcae feminei sexus mancipiis, nullâ habitâ an Christianae religionis, an Iudaicae, an idololatrae sint, ratione; quod vivo etiamnum Mahumete illis lege concessum fuit. Cùm enim Mahumeti, qui plures habebat uxores, donata fuisset à Iacobitarum Rege elegans Iudaea virgo, illicò ipsius amore flagravit, nec abstinere potuit quin illam comprimeret.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
