# Exoticorum libri decem 173.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 173.1 to 173.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173.1

Quod animadvertentes ipsius uxores, ferre nequiverunt, repudiumque minitatae sunt, si perseveraret: cùm autem ille non abstineret, scandalum illi creatum est: nam duae uxores ab illo secesserunt, & rem, ut gesta erat, per Mecham sparserunt. Ille, ut erat vigilans, remedium huic rei illicò quaerendum existimavit. Itaque novum caput suo Alcorano addidit, ut videlicet omnibus ipsius legem observantibus, indifferenter liceret cum feminei sexus mancipiis, non secus ac cum legitimis uxoribus commisceri: eaque lex initio capitis libri quarti Alcorani indita est, etiamnum nomen obtinentis, Defensionis caput; ejus sunt verba: O Propheta, quoniam tuis uxoribus placere volens, licita prohibere voluisti, scito Deum permittere, ut hominibus licentiam praebeas cum feminei sexus mancipiis concumbendi. Hanc legem clam credidit nonnullis ipsius uxoribus, quae subitò illam evulgarent: addebatque: Attamen vos mulieres, si poenitentiam coram Deo egeritis, magnam utilitatem adsequemini. Sin à Mahumete repudiatae manebitis, ipsius Creator alias dabit ipsi uxores virgines & viduas, in ipsius legem credentes, & illi obsequentes. Promulgatam hanc legem Mechani viri facilè receperunt, Mahumetisque causae patrocinati sunt: accesseruntque Mahumetem repudiatarum uxorum cognati, ipsum obsecrantes ut uxores reciperet. Quo successu valde laetatus est; nihil enim aliud optabat; tametsi se eas recipere nolle simularet. Ex illo tempore Turcicae mulieres sine zelotypia cum mancipiis habitant. Licet autem Turcis vel centum mancipia feminei sexus habere: at legitimas uxores duntaxat quatuor. Brevis paradisi quem Mahumetes Turcis pollicitus est, narratio, quamque ridicula sint quae de eo recenset. CAP. IX. bit. E materia ex qua caelum compositum sit agens Mahumetes, ex fumo illud Deum creasse ait, atque firmamentum in bubuli cornu cuspide stabilitum: agitante se aut succutiente bove, terraemotum fieri, quoniam universa terra ipsius cornu incumbat. Mille alias hujuscemodi nugas Turcae nunc credunt, quas Mahumetes illis persuasit; atque inter reliquas, septem esse paradisos, auro argentoque, unionibus & gemmis exornatos, in quibus palatia iis quae hic exstructa sunt longè elegantiora, magna conclavia atriaque habentia: hortos praeterea omni fructiferarum arborum genere cultissimos, fontesque & amnes palatia alluere, modò ex puro lacte constantes, modò ex optimo melle, tum etiam nonnullos ex dulci vino: in medio verò paradiso arborem esse, totum illum inumbrantem, ramosque supra muros spargentem, quorum singula folia ex puro auro argentoque constantia, Mahumetis post Dei nomen, inscriptum habent.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
