# Exoticorum libri decem 174-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174-2

CAPVT X. TODIERNO etiam die Turcis, & Mahumetis lege initiatis, ex vetere instituto, plures quatuor vxoribus ducere non licet: vivus enim adhuc Mahumetes suis asAseclis quatuor legitimarum uxorum usum concessit: ex lege autem in suam met gratiam condita, quótquot voluit uxores ducere potuit. Ex Asearis libro constat, quindecim uxores eum habuisse, praeter ingentem mancipiorum feminei sexus numerum. Legem condidit, quae & hodie observatur, de mulierum aequalitate, ut eâdem ratione omnes vestibus, cibo, potu, & cubili tractarentur: si quid secus fiat, quae injustè secum agi existimat, apud Iudicem conqueri, & maritum in jus vocare potest. Eam ob causam, Turcarum Imperatoris vel Bassae alicujus filia majore apud maritum privilegio hodie non gaudet; quàm infimae sortis cujuspiam filia: nam propter levissimam causam matrimonio renunciare queunt: conquerente enim apud Cadi aliquâ, si maritus deferere illam vult, jam solutum est matrimonium: divortium autem renunciare uxori in ea regione, perinde ferè est, atque in Gallia ancillam dimittere. Mahiumetes adhuc vivus legem condidit, ne desertas à se uxores, cuiquam matrimonio sibi jungere liceret: praecepit etiam, ne ipsius uxores (quas moriens novem adhuc habuit) ab ejus morte cuiquam nuberent. Scriptum est in libro quodam Arabico, cui titulus, De bonis moribus Mahumetis, illum à virtutibus & virium robore extollente, eâdem horâ undecim suas vxores subsequenter cognoscere gloriari solitum. Condidit etiam legem, quae & hodie observatur, ut si quis uxorem ter repudiaverit, non possit deinceps illam recipere, nisi priùs cum alio concubuerit. Haec porrò quatuor Turcis sunt prohibita; ne sanguine vescantur, ne suillâ, ne iis quae idolis sunt immolata, ne suffocatis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
